Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/733

From GATE
Revision as of 17:30, 15 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
This page has not been proofread


LIBER SEXTUS ASTRONOMICUS,

In quo explicatur
LOCULAMENTUM SEXTUM ORGANI MATHEMATICI,
signatum littera F, et continens Tabellas
pro
ASTRONOMIA;
Traditurque uberior pro eadem
INSTRUCTIO.

PROEMIUM.

SI verum est, quod Magnus Plato in Epinomide censet, Astronomiam, quae coeli ac coelestium corporum situm, ordinem, motum, magnitudinem, distantiam, proportionem mutuam, aliaque phaenomena, et accidentia considerat, alia ingenia non requirere, quam coelestia, nec naturam hominis aliam, quam admirabilem; in confesso omnibus est,