Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/694

From GATE
Revision as of 16:18, 17 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ambo simul aequivalent uni recto; erit angulus EDF rectus, per 32.pri.

Annotatio I.


Ex his patet, quomodo pro Horologiis Horizontalibus et Verticalibus cujuscunque Regiornis et loci constituendum sit Triangulum gnomonicum geometrice. Nam si rectam CD, aequalem stylo futuro, erigas perpendiculariter supra AB in puncto C, et ex D centro, intervalo DC (aut alio quovis majori aut minori intervallo) describas Arcum GCH, atque ex C deorsum usque in G sumas gradus elevationis poli , ac per puncta G et H ducas ex D rectos, secantes AB in punctis E et F; habebis Triangulum FDE ut antea. Est autem longe facilius , construere Triangulum gnomonicum geometrice, quam per numeros, quoniam ad hoc praeter circinum et regulam requiritur Tabula Tangentium, ad illud non nisi circinus et regula.

Annotatio II.


Ut tamen qui carent Tabula Tangentium , habeant nihilominus Tangentes necessarias ad triangula gnomonica per illas constituenda, saltem pro tota fere Europa; placuit in subjecta Tabella exhibere omnes pro gradibus integris ac dimidiis interjectis, a gradu 35 usque ad 65 exclusive, posito radio seu sinu toto 1000 partium. Reducantur ad Tangentes pro sinu toto 10 partium per ea, quae diximus §. I. Hae autem sufficiunt pro tota fere Europa. Nam tametsi alicubi elevatio poli, praeter gradus intergros, aut integros cum dimidiis adjuncta habeat plura aut pauciora minuta quam 30; nullus tamen sensibilis error committitur, si Horologium construatur ad elevationem proximam. Sic tametsi Viennae sit elevatio poli graduum 48 min, 20; potest tamen construi Horologium ad elevationem poli graduum 48 praecise. Et tametsi Herbipoli sit polus elevatus gradibus 49, minutis 50; potest tamen construi Horologium vel ad elevationem graduum 50, vel 49 ½, sine sensibili errore. Sequitur Tabula.