Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/693

From GATE
This page has not been proofread


eamque ex C transfer sursum in punctum E; Tangentem vero elevationis poli , acceptam in iisdem partibus styli , transfer ex C deorsum in F.

III. Duc rectas ED , et FD; et habebis Triangulum DEF, cujus angulus ad E est aequalis angulo elevationis poli; angulus ad F aequalis angulo complementi elevationis poli; angulus denique ad D rectus, ut mox ostendam.

IV. Pro Horologio Verticali transfer ex C sursum in E Tangentem elevationis poli, deorsum vero Tangentem complementi elevationis poli, seu Tangentem altitudinis Aequatoris, et duc rectas ED, FD : eritque angulus ad E aequalis angulo altitudinis Aequatoris, angulus ad F aequalis angulo altitudinis poli, angulus denique ad D rectus.

Exemplo rem declaremus. Sit construendum Triangulum Gnomonicum pro loco,ubi elevatio poli est graduum 42, Aequatoris vero graduum 48: Tangens graduum 42 est 900, vel 9; Tangens graduum 48 est 1111, vel 11 . Transfer ergo ex C sursum in E partes 1111, vel 11 ½, qualium stylus CD habet 1000, aut 10; deorsum vero in F transfer partes 900, vel 9; et duc rectas ED, FD.
Quod autem in triangulo DEF, constructo pro Horologio Horizontali, juxta praxin numero 2 traditam, angulus ad E sit aequalis angulo elevationis poli, angulus vero ad F aequalis angulo complementi , angulus denique ad D rectus, ita ostenditur. Triangulum DCE est rectangulum ad C, ex constructione; latus DC est sinus totus; latus CE Tangens complementi elevationis poli, ex hypothesi et constructione; ergo angulus CDE est angulus complementi elevationis poli, ac proinde per 32.pri.angulus ad E est angulus elevationis poli.
Eodem modo ostenditur in triangulo rectangulo FCD,angulum ad F esse aequalem angulo altitudinis Aequatoris, quia angulus CDF est aequalis angulo elevationis poli, eo quod CF sit Tangens elevetionis poli.
Si ergo angulus FED set aequalis anguluo elevationis poli , et angulus EFD aequalis angulo complementi elevationis poli, qui