Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/614

From GATE
Revision as of 16:52, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


PROPOSITIO III.
Regulam Horographicam aliter praeparare.


Eandem Regulam Horographicam aliter ac brevissime praeparabis, si ex praecedenti semicirculo horographico exscindas portionem totam inter rectas parallelas B A C, et M O N comprehensam: habebis enim tunc in parte dextera A O N C intervalla horaria O 1 et 11, O 2 et 10, O 3 et 9 etc. in parte vero sinistra. A O M B habebis intervalla radiorum, ex centro A, per rectam, O M, ad gradus Quadrantis ductorum. Sed tunc radiis graduum adscribenda sunt complementa eorundem graduum, nempe radio A 10, adscribendus est numerus 80, radio A 20, numerus 70; radio A 30, numerus 60; et sic de reliquis.

C A P U T VI.

De Horologio Horizontali Astronomico describendo,
ope Horographici Semicirculi, Quadrantis, et

Regulae Sciathericae.


Horologium Horizontale est, quod describitur in plano Horizontali, id est, Horizonti parallelo seu aequidistante. Astronomicum horologium est, quod ostendit horas a Meridiano inchoastas(seu supero, seu infero, hoc est, seu a meridie, seu a media nocte) et per 24 horas continuatas. Horologium horarum a meridie et media nocte est, quod monstrat horas inchoastas a meridie, et per 12 horas usque ad mediam noctem continuatas, et iterum inchoastas a media nocte, et per alias 12 horas usque ad meridiem continuatas. Itaque horologium Astronomicum, et horologium horarum a meridie et media nocte, in hoc differunt, quod illud continuet 24 horas ad uno Meridiani Semicirculo usque ad eundem, hoc vero interrumpat illas in Meridiano infero, in quo finitur hora duodecima a meridie, et inchoatur hora prima a media nocte.
Horologio horarum a meridie et media nocte utuntur Hispani, Galli, Germani, Belgae, Poloni, Ungari, caeterique fere