rectam O M, ut utrumque spatiolum C D, et O M, dividatur in intervalla, uti Figura monstrat. Quatro, Rectam C A divide bifariam in R, et ex R per totam Regulae latitudinem duc recta R T, parallelam rectae C D. Quinto, Spatiolo C D divisionibus adscribe ordine naturali, a dextera versus sinistram, numeros complementorum eorundem graduum Quadrantis. Numeri spatiolo C D significant elevationes seu altitudines poli supra Horizontem in diversis Regionibus, pro quibus Horologia construi debent; numeri vero spatiolo O M significant complementa elevationum poli, seu elevationes Aequatoris earundem Regionum.
In dictis spatiolis notati sunt tantum deni quilibet gradus usque ad 70 et 20, inde vero usque 80 et 10 trini quilibet, propter angustiam loci. Possunt tamen, ac debent, ubi opus est, notari atque inscribi singuli gradus.
Numeri graduum, notati in spatiolo O M, seviunt pro Horologiis Horizontalibus; reliqui, notati in spatiolo C D, pro verticalibus.
Iidem duplices numeri adscripti sunt lineae R T, quorum exteriores versus C D significant altitudines Aequatoris, interiores versus A P altitudines polo.
Quoniam recta C A, Quadrantis A E C hujus Regulae, divisa est in duas aequales partes in puncto R, et ducta est recta R T, parallela rectae C D; omnia intervalla rectae R T sunt subdupla intervallorum correspondentium rectae C D; et omnes portiones radiorum, inter A et rectam R T comprehensae, sunt similiter subduplices portionum, inter A et rectam C D comprehensarum, propter causam in Semicirculo explicatam. Itaque recta R T servit pro Horologiis duplo minoribus.
Si eadem recta C A dividatur in tres, quator etc. partes, et ducantur ex punctis divisionum parallelae ipsi R T; erunt intervalla harum triplo. quadruplo etc. minora, quam intervalla rectae C D.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/613
From GATE
This page has not been proofread