Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/546"

From GATE
(Not proofread: Created page with "annis vero bissextilibus ideo, quando numerus dierum collectorum excedit 55, jubetur subtrahi unitas ab indice invento, quia sequens dies quinquagesimus sextus (qui est 25 Feb...")
(No difference)

Revision as of 16:10, 10 January 2020

This page has not been proofread


annis vero bissextilibus ideo, quando numerus dierum collectorum excedit 55, jubetur subtrahi unitas ab indice invento, quia sequens dies quinquagesimus sextus (qui est 25 Februarii) eandem habet litteram, quam praecedens: id quod deinde redundat in omnes alios sequentes dies.

Annotatio.

EX indice litterae invento inveniri quoque potest index Feriae anni currentis pro utroque Calendario, si nimirum ab indice litterae subtrahatur index litterae Dominicalis mulctatus unitate, additio prius septenario ad indicem litterae, si subtractio fieri nequeat; residuus enim numerus est index feriae.
EXEMPLUM I. Vis scire ex indice litterae diei 15 Augusti, in quam Feriam cadat ille dies anno 1665 pro Calendario veteri. Littera Dominicalis est A, ejusque index est 1; mulctatus vero unitate, est 0: index vero litterae est 3. Subtrahe 0 a 3, remanent 3, index Feriae tertiae. Ergo dies 15 Augusti anno 1665 cadit in Feriam tertiam.
EXEMPLUM II. Vis idem scire eodem anno pro Calendario novo. Littera Dominicalis est D, ejusque index 4; a quo si subtrahas unitatem, remanent 3. Subtrahe 3 a 3, remanet 0, id est, 7. Ergo dies 15 Augusti anno dicto cadit in Feriam septimam seu Sabbathum in novo Calendario.

REGULA XIII.
Litteram et Feriam cujusvis diei quovis mense et anno memoriter invenire.

Praxes praecedentes pro Litteris et feriis quovis anni die reperiendis exerceri memoriter vix possunt, ob multiplices plerumque operationes Arithmeticas intervenientes. Nunc modum praescribimus facilem easdem memoriter exercendi, et, si placet, per Digitorum articulos. In varia ergo membra dissecabo Regulam. Ante omnia autem sciendum est, quae littera Calendis cujusque mensis adscripta sit.