Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/545

From GATE
This page has not been proofread


Die elapsi a principio anni usque ad diem propositum, v. g. usque ad diem 15 Augusti, habentur, si dies mensium integre elapsorum colligantur in unam summam, eique addantur dies ultimi mensis, v. g. dies 15 mensis Augusti. Quot autem dies quilibet mensis anni habeat, diximus in Regula X.

REGULA XII.
Quae littera cuique diei Calendarii utriusque adscripta sit, cognoscere.

Hoc quoque problema per solam Arithmeticae operationem solvere placet; et quidem tam pro calendario veteri seu Juliano, quam pro novo seu Gregoriano, quia eadem in utroque eidem diei adscripta est, quoniam utrobique primo diei anni adscripta est littera A, et omnes septem litterae naturali ordine progrediuntur.

Modus unicus, Per Arithmeticam.

Dies a Calendis Januarii usque ad diem datum collectos in unam summam divide per 7; eritque residuum, vel, si nihil superest, ipse divisor 7, index litterae dato diei adscriptae, si annus communis est. In anno bissextili, quando dies collecti excedunt 55, ab indice litterae invento tolle unitatem, eritque residuum index quaesitus.
EXEMPLUM. Vis scire, quae littera adscripta sit diei 15 Augusti in Calendario utroque. Dies a calendis Januarii usque ad 15 Augusti sunt 227, ut vidimus in praecedentis regulae exemplis. His divisis per 7, remanent 3. ergo tertia littera, quae est C, adscripta est diei 15 Augusti.
Ratio Regulae in annis communibus per se patet; nam quia, ut diximus, a prima littera, quae est A, incipit annus, et omnes septem ordine directo progrediuntur in Calendario utroque; facta divisione per 7, necessario restat index litterae quaesitae. In