Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/540

From GATE
Revision as of 17:34, 9 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Ad harum Tabellarum normam aliae multae construi, seu potius excerpi ex Tabula expansa Epactarum Cap. 12. tradita possunt. Prima usus incipit a die 5 Octobris anni correctioni...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Ad harum Tabellarum normam aliae multae construi, seu potius excerpi ex Tabula expansa Epactarum Cap. 12. tradita possunt. Prima usus incipit a die 5 Octobris anni correctionis Calendarii 1582, quo die decem dies ex anno illo exempti fuerunt. Itaque Epacta anni 1582 est 26, Epacta anni 1583 est 7, Epacta anni 1584 est 18, et sic deinceps singularum cellularum ordine sequentium numeri singulis annis ordine sequentibus attribuendi sunt usque ad finem Tabellae, et usque ad annum 1600 inclusive. Finita Tabella cum anno 1600, reditur ad initium ejusdem, et primae ejus cellulae tribuitur annus 1601, secundae annus 1602, tertiae annus 1603, et sic ordine deinceps iterum usque ad finem: post quem iterum reditur ad initium cum anno 1620; tum cum anno 1639, ac caeteris, quos adscripsimus. Idem intelligeadum est de secunda Tabella et annis ipsi subscriptis: idem de quibuslibet aliis ad normam harum constructis.
Usus Tabellarum hic est.Proposito quolibet anno saeculi illius, pro quo Tabella servit, quaere in calce Tabellae annum proxime minorem, a quo usus illius incipit, illumque tribue primae cellulae, sequentem secundae, aliumque sequentem tertiae, etc. donec venias numerando ad annum propositum. Numerus cellulae, in qua terminabitur numeratio, erit Epacta quaesita.
EXEMPLUM I. Volo scire Epactam anni 1693. Eligo Tabellam primam, et quaero in calce annum 1677, qui est proxime minor anno 1693 proposito. Hunc annum 1677 tribuo primae cellulae, sequentem annum 1678 secundae cellulae, annum 1679 tertiae; et sic ulterius pergo numerare usque ad annum 1693, qui terminabitur in cellula, cui inscriptus est numerus 23. Hic Epacta anni propositi.
EXEMPLUM II. Volo iterum scire Epactam anni 1705. Eligo secundam Tabellam, et cum anno 1700, a quo incipit primus usus Tabellae, numero a prima cellula usque ad quintam, tribuendo annum 1700 cellulae primae, annum 1701 cellulae secundae, annum 1702 cellulae tertiae, annum 1703 quartae, annum 1704 quintae, annum 1705 sextae, cui inscriptus est numerus 4. Hic est Epacta anni 1705.