Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/521

From GATE
Revision as of 12:36, 9 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "inter centesimos, reliquos inter annos expansos; deinde descende ab illis deorsum, ab his perge dextrorsum; cellula communis, in qua fit concursus, dabit litteram Dominicalem...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


inter centesimos, reliquos inter annos expansos; deinde descende ab illis deorsum, ab his perge dextrorsum; cellula communis, in qua fit concursus, dabit litteram Dominicalem quaesitam. Sic pro anno 1684 invenies litteras F E, in calce Tabulae pro anno vero 2340 litteras E D: uterque enim annus est bissextilis juxta Regulam I.

Modus tertius, Per Digitorum articulos, praevia cognitione Cycli Solaris.

PLures modos inveniendi quovis anno Christi dato, tum ante tum post Calendarii correctionem, litteram Dominicalem, per Digitorum articulos, tam supposita, quam non supposita cognitione Cycli solaris anno illo currentis, tradit P. Clavius in computo Ecclesiastico cap. 4. sed omnes sunt intricatissimi, ac difficillimi. Ego sequentem, qui mihi facillimus videtur, saltem longe facilior aliorum modis, simulque ab ipso Christi ortu inchoatus, et in perpetuum duraturus est, praescribo, ut sequitur.
Supponit autem congitionem Cycli Solis quovis anno currentis, et his praeceptis absolvitur.
I. In decem utriusque manus digitis extentis, eorumque viginti octo articulis internis, colloca ordine naturali numeros 28 unius integri Cycli solaris, inchoando a primo articulo pollicis sinistri, et progrediendo ordine per omnes omnium reliquorum digitorum primos articulos, usque ad decimum, denuoque