Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/509

From GATE
Revision as of 16:38, 8 January 2020 by Lovison2019 MELE (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "hinc dextrorsum procedas, dabit Cyclum Solis seu numeram ejus desideratum.<br> EXEMPLUM. Vis scire Cyclum Solis anni 1670. Quaere 1600 in Tabulae capite, et 70 in latere sinis...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


hinc dextrorsum procedas, dabit Cyclum Solis seu numeram ejus desideratum.
EXEMPLUM. Vis scire Cyclum Solis anni 1670. Quaere 1600 in Tabulae capite, et 70 in latere sinistro inter annos expansos: deinde ab illis perge deorsum, ab his dextrorsum; reperies in quadratulo seu cellula concursus 27 pro numero quaesito.

Modus tertius, Per Digitorum articulos.


NUmeros in vertice praecedentis Tabulae collocatos, nempe centesimos et millesimos, dispone in septem locis seu sedibus manus sinistrae, prout in Figura 10 apparet, nempe in tribus articulis pollicis, et in radicibus quatuor digitorum. Itaque in prima sede erit annus Christi 0, in secunda 100, in tertia 200, in quarta 300, in quinta 400, in sexta 500, in septima 600, in prima iterum 700, in secunda 800, et sic deinceps, quousque libet, aut necessarium fuerit. Et horum centesimorum sedes bene nota.
II. Numeros Cycli solaris in ejusdem Tabulae vertice sub centesimis collocatos, atque illis debitos dispone in iisdem septem sedibus, uti Figura monstrat, nempe 9 in primo articulo Pollicis, 25 in secundo, 13 in tertio, 1 in radice Indicis, 17 in radice Medii, 5 in radice Annularis, 21 in radice Auricularis.
III. Facta hac dispositione, Cycli solaris numerum quovis anno proposito sic elicies: Si datus annus est centesimus aliquis, quaere ejus sedem inter septem manus articulos: numerus Cycli Solaris illi adscriptus est numerus, qui quaeritur. Si praeter centesimos habet alios annos, quaere primo numerum Cycli Solaris centesimo