Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/41

From GATE
Revision as of 17:20, 31 January 2019 by Lorenzo Mancini (talk | contribs)
This page has been proofread


Praeloquium ad lectorem.
Tria sunt, Benigne Lector, quae praesenti Operi praemittenda constitui, Scribendi Occasio, Operis Breviarum, & Encomium Illius, qui Organi concinnandi, scriptoque explicandi Causa fuit prima, primumque velut Mobile, Serenissimi inquam Caroli Iosephi p. m. Austriae Archiducis. Incipio à primo.
§. I.
Occasio Scribendi
Mathematicas Disciplinas nullos magis aestimare, nullos expetere ardentiùs, excolere diligentiùs, efficaciùsque ac liberaliùs promovere, quàm Orbis Monarchas, Reges, Principes, Nobiles, & quotquot Generoso ex sanguine Generosos traxêre