Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/41

From GATE
This page has been proofread


PRAELOQUIUM
AD LECTOREM.

TRia sunt, BENIGNE LECTOR, quae praesenti Operi praemittenda constitui, Scribendi Occasio, Operis Breviarium, et Encomium Illius, qui Organi concinnandi, scriptoque explicandi Causa fuit prima, primumque velut Mobile, Serenissimi inquam CAROLI JOSEPHI p.m. Austriae Archiducis. Incipio a primo.

§. I.
OCCASIO SCRIBENDI

MAthematicas Disciplinas nullos magis aestimare, nullos expetere ardentius, excolere diligentius, efficaciusque ac liberalius promovere, quàm Orbis Monarchas, Reges, Principes, Nobiles, et quotquot Generoso ex sanguine Generosos traxere