Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/350

From GATE
Revision as of 15:48, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


minor dimidio cortinae. Quia enim se ipsa etiam defendere debent propugnacula contra assultus hostium, quo maiores erunt facies, eo plures defendentes capient.
IX.
Ala propugnaculi non sit minor quarta parte faciei, nec maior eiusdem medietate. Ne tamen Alis cortinae ab his praeiudicetur, et nimis parvae evadant.
X.
Linea colli sit spatiosa, neque minor unquam sit quam ala, ne propugnaculum angustius reddatur quam ut sufficientem militem et bombardarum maiorum necessarium numerum capiat.
XI.
Defensio figens, seu Linea defensionis fixae, in nullis Munitionibus sit longior 750 pedibus: ulterius enim glans plumbea sclopeto emissa vix sufficientem cursum tenet usque ad metam destinatam. Alii sexcentos tantum pedes illi concedunt. Nos retinebimus 750, vel saltem 700.
XII.
Defensio stringens quo brevior, eo melior: sic enim certior ac fortior erit propugnatio ex ala cortinae. Nec tamen sit brevior quam 120 pedum, nec longior quam 500.
XIII.
Cortina in regiis Munitionibus nec minor sit 300 pedibus, nec maior 500. In minoribus castellis non sit minot 120 pedibus.
XIV.
Angulus polygoni in regularibus Munitionibus non debet esse minor 90 gradibus. Quia minimum polygonum regulare, quod commode muniri potest, est quadratum, cuius angulus est 90 graduum; in caeteris autem semper est maior. Adde, quod alioquin angulus propugnaculi tetragoni, cuius angulus est 90 graduum, minor evaderet quam 60 graduum. Dixi, quadratum esse minimum, quod commode muniri potest: tametsi enim triangulum etiam aequilaterum et aequiangulum (cuius anguli sunt 60 graduum) muniri queat, minus tamen commode id fit. Quo autem plurium laterum est polygonum ordinatum seu