Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/349

From GATE
This page has not been proofread


III.
Fortius est Munimentum, quod non tantum in propugnaculo, sed etiam in cortina alas habet. Sic enim propugnacula, quae hostium insultibus praecipue, imo unice exposita sunt, defendi possunt non solum ex aliis vicinis propugnaculis, sed etiam ex cortinarum alis, ut consideranti patet.
IV.
Regulares Munitiones praestant irregularibus, caeteris parib 9. Habent enim suas partes magis ordinatas, ac proportionatas, et omnia latera aequaliter munita, ideoque; melius defendi possunt. Adde, quod tunc omnes partes aequali militum copia et robore propugnari ab obsessis possunt. Hinc quo magis irregulares Munitiones accedunt ad regulares, eo sunt meliores. Regulares Munitiones aliqui vocant Regales, seu Regias (Royal Gallice) et dividut in Magnas, Mediocres, et Parvas. Nos uno vocabulo Regales seu Regias Munitiones appellamus, in quibus defensio ictu scolpeti terminatur. Vide quae de his dicimus infra Cap. 6. in Annotatione.
V.
Ala cortine sit quam fieri potest maxima, ut facies propugnaculi a quam plurimis defendatur; sic tamen, ut
VI.
Angulus propugnaculi tantus maneat, ut tormentis facile disiici nequeat: in hunc enim illa potissimum diriguntur. Hic autem angulus eo redditur minor, quo maior fit ala cortinae; eo maior ille, quo haec minor fit, ut patet consideranti. Quo autem minor seu acutior est propugnaculi angulus, eo facilius a tormentis diruitur; quo maior, eo difficilius. Itaque
VII.
Idem angulus propugnaculi non sit minor gradibus 60, nec maior gradibus 90: minor enim nimis debilis est, maior maiores sumptus requirit sine causa, cum rectus angulus satis sit fortis.
VIII.
Facies propugnaculorum in regularibus Munimentis non sit