Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/210"

From GATE
m (top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 9: Line 9:
 
<center> EXEMPLUM V. MERCATORIUM</center><br>
 
<center> EXEMPLUM V. MERCATORIUM</center><br>
 
Imperiales 2 faciunt florenos Rhenanos (quorum unus tria capitella valet) 3; quaeritur, 100 Imperiales quot florenos faciunt? Multiplica 100 per 3, et productum 30 divide per 2, reperies florenos 150. Sic ergo stabit exemplum.<br>
 
Imperiales 2 faciunt florenos Rhenanos (quorum unus tria capitella valet) 3; quaeritur, 100 Imperiales quot florenos faciunt? Multiplica 100 per 3, et productum 30 divide per 2, reperies florenos 150. Sic ergo stabit exemplum.<br>
2 Imperiales dant 3 florenos; 100 Imper. Dant 150 flor.
+
2 Imperiales dant 3 florenos; 100 Imper. Dant 150 flor.<noinclude><references/></noinclude>
 +
 
 +
 
 +
[[Category:AKC Works pages]]
 +
[[Category:AKC Pages]]
 +
[[Category:Organum mathematicum (1668)]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 11:46, 14 February 2020

This page has not been proofread


Circulum quemcunque ad suam diametrum habere proportionem triplam sesquiseptimam fere, hoc est, circulum habere se ad diametrum fere ut 22 ad 7. Cum itaque ex praecedenti exemplo constet, circulum maximum seu totum circuitum globi Terraquei esse milliariorum Germanicorum 5400; quaeritur, quot millariorum sit diameter, et consequenter semidiameter usque ad centrum Terrae, ubi infernus est. Habes hic iterum tres numeros notos, nimirum 22.7. 5400, et quaeris quartum. Dispone numeros ut sequitur, et duc secundum in tertium, et reperies quartum. 22 dant 7; quid dant 5400? Fac. 1718 4/22

EXEMPLUM III. CYCLOMETRICUM


Ex praecedenti exemplo patet, diametrum cuijuscunque circuli ad ipsum circulum habere proportionem ut 7 ad 22. Unde ex data diametro in certa mensura reperiri potest in eadem mensura circumferentia, per Regulam Trium, si fiat, ut 7 ad 22, ita diametr ad aliud. Habes itaque globum ferreum auc lapideum, cujus diameter circino recurvo deprehensus est 14 unciarum seu pollicum (ẞöll
vocant Germani; ) vis scire, quot unciarum sit circulus maximus seu linea circumdans globum. Scies, si dicas:

7 dant 22; 14 quid dant ? Reperies 44.


EXEMPLUM IV. GEOMETRICUM


Est stylus, seu baculus quicunque, perpendiculariter erectus, divisus in 12 aequales partes; qui lucente Sole projicit umbram 16 talium partium, ita ut umbra longior sit, quam stylus, quatuor istiusmodi partibus. Est idem columna aut turris perpendiculariter erecta, quae eodem tempore projicit umbram 66 pedum. Quaeritur, quot pedesaltasit columna aut turris. Dic:

16 dant 12; quid dant 66? Invenies pedes 498/r6 vel ½


EXEMPLUM V. MERCATORIUM


Imperiales 2 faciunt florenos Rhenanos (quorum unus tria capitella valet) 3; quaeritur, 100 Imperiales quot florenos faciunt? Multiplica 100 per 3, et productum 30 divide per 2, reperies florenos 150. Sic ergo stabit exemplum.
2 Imperiales dant 3 florenos; 100 Imper. Dant 150 flor.