Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/209

From GATE
This page has not been proofread


Annotatio.


Dicitur haec Regula, Simplex, quia constat tribus numeris simplicibus, et non compositis ex pluribus, uti Composita, de qua postea, Dicitur Directa, quia numeri disponintur eo ordine, quo proponuntur, et quem rectus ordo quatior proportionalium numerorum requirit.Possunt tamen aliter etiam disponi, nempe ut duo homogenei seu homonymi collocentur primo ert secundo loco, heterogeneus vero seu heretonymua tertio, uti ex nonnullis sequentium exemplorum patebit.

§ III.


Quaestiones variae per Regulam Trium Simplicem Directam solvendae.


Regulae simplicis directae exempla

Quoniam tam necessaria ac utilis est haec Regula, preasertim Belliducibus, aliis queres bellicas administrantibus (qui ut plurimum Principes sunt ac Nobiles) variis eam exemplis ad materias varias preaesertim militares, spectantibus melius inclulcare Instructor sataget. Nonnulla proponam; alia ipse formabit.

EXEMPLUM I. GEOGRAPHICUM


Circulus maximus totius globi Terraquei (sicuti et quilibet alius circulus apud Mathematicos) complectitur gradus 360: uni veri gradui ejusdem circuli maximi correspondent, ex sensu, 15 milliaria Germanica communia (communia dico, non minora, aut maiora, qualia sunt Suevica et Helvetica) quaeritur, quot milliaria Germanica communia complectatur totus circuitus Terraquei globi per lineam rectam? Hic habestres numeros notos, nimirum 1 gradum, 15 milliaria, 360 gradus; et quaeritur numerus milliariorum. Colloca numeros ut sequitur; et duc secundum in tertium, productumque divide per primum; invenies quartum quem vides.

Gradus. Milliaria. Gradus. Milliaria


1. dat - - 15. quid 360? 5400.


EXEMPLUM I. CYCLOMETRICUM


Archimedes libello de Dimensione circuli, Propos.2. demonstrat,