Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/85

From GATE
This page has not been proofread


dispescit. Hinc Nilum ex Austro in Boream tendentem, teste Plutarcho non incongruè effluxum Osiridis dixere veteres; Quod Nilus in Austro ortus, uti summa felicitate Aegyptum beare, ita mari (quod Typhonium Regnum Osiri contrarium) redditus, felicitati Niloticae finem imponere videbatur; Ad hanc itaque sinistrae Typhoniae potestatis violentiam perfringendam, Tutelares Aegypti Osiridis affectas sacrificiis prius placatos mirum in modum ad succurrendum allaborare credebant; Quae pulchrè sanè in hac sacra Tabula exprimuntur. Vides duo brachia cum capreolis, intermediam aram cum catena, et Nilotico vase, queis innuebant, Osiridis benevolentiam contra Typhoniam vim sacrificiis, quae per Arae figuram indicantur, et per sacram catenam, id est, per triplicis Mundi Tutelares, congruis ritibus et cerimoniis provocandam esse, ut tandem contra omnem adversam Typhonis vim, solita Nili, qui per vas Niloticum innuitur, felicitate fruerentur.
V. Sequitur sacram Tabulam sacra Traha signata litera Q. sacra traha, cuius multus erat in sacris usus, et erat.... sive instrumentum agricultorium, quo post inundationem Nili onera sacra, loco currvum (quorum rotas limus, quo tellus obruebatur, non ferebat) vehebantur; et uti hàe quoque constituto Comasiorum festorum tempore, sacra simulacra ferebantur, ita quoque Traha inter sacrorum symbolorum numerum adscripta cultus Nili originem praebuit, à quo totius agriculturae tanti in Aegypto momenti, ratio dependebat; Trahebatur autem à bo. ve, quem, uti in Hierogrammatismo Apidis Obelisci Pamphilii docuimus, vivam Osiridis imaginem credebant, qui in Bovem transmutatus, teste Plutarcho opera agriculturae docuisse tradebatur, quod etiam in alia sacra Tabula Obelisci Medicei quarto lateri inserta cernitur, uti hìc vides. Cuius sensus idealis hic est: Tune 6 Apis seu Osiris terrestris beneficus 10, inferiori Terrae Regno 11 propitiabitur, cum Niloticas in cultu fluminis ceremonias, ritu et cultu analogo, per sacram traham dicti cultus symbolum, iuxta praescriptas leges obieritis. Quae correspondent huic sacrae Tabulae, cuius idealis Lectio haec est.
Divini beneficia Osiridis, mediantibus sacris, et catenà Geniorum procuranda sunt, ut Nili beneficia obtineantur.
Sequuntur modò duo sceptra, quorum prius ...., id est, hircino capite, alterum Loti Hore insignitum, quae quo respiciant, accipe.
Hircum in Aegypto Deorum numero adscriptum, pluribus in locis nostrorum Operum hieroglyphicorum exposuimus, undè et Nomus Mendesius à cultu videlicet Hirci, nomen suum traxit; est enim Mendes idem in lingua Aegyptiaca, quod hircus in Latina, et... in Graeca.
Hircino.