Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/86

From GATE
This page has not been proofread


Hircino itaque capite sceptro imposito, foecunditatem, quam Osiris Niloticus, sive Pan Mendesiorum Aegyptiae Telluri adserebat, notabant; quae quàm fusissimè exposita videat Lector in Obelisco Pamphilio fol.274. Altertum sceptrum Loti flore insignitum monstrat sympathicum Solaris Numinis cum Nilotico Osiri corresponsium consensumque, eò quod Loti flos perpetuò ad Solem se convertat, uti alibi expositum fuit; huiusmodi itaque sceptra, uti mystica quadam ratione adornata fuerunt,itaque quoque et in sacrificijs ab Hieromystis portari solebant, ut ob naturalem quandam congruentiam, quam cum Geniis Hircus, et flos Loti habent, tùm saecunditatem Nili per Hircum; tùm ubertatem rerum per Loti florem indicatam, eos attractu quondam provocara se posse crederent.
VI. Traham et sceptra sequuntur T. quatuor sacra vasa sub phialarum forma in unam coniuncta seriem, et suprà Cruce signata; quarum significatio hac est. Solebant Hieromystae inter coetera sacrificiorum utensilia, Vasa quaedam adinstar quatuor philialarum coniunctarum concinare, quod Aegyptiacè X, id est, emunctorium Osiridis, sive Osiris X, feu effluxum vocabant; replebantur autem haec vasa sacri fluminis lymphà, eaque mystica quadam ratione ita adornabantur, ut nihil ad Osiris attractum potentius fieri aut fingi posse sibi persuaderent, erant Cruce signata, quà in quadripartitas Mundi plagas Osiridis notabatur aporrhea; per haec enim Osiris Niloticus in omnem sese Mundi partem per benefici humoris canales, per vasa illa ventriosa exonerare credebatur, quae uti Niloticae aquae sacrae replebantur affluxu, ita quoque continuo aquae effluxu inter sacrificia per duos canales *cross* V. exonerabatur. Ut hoc pacto quadripartito humidae naturae fluxui horum Vasorum fluxus analogus X, undequaque corresponderet et quamvis hìc compacte in unum philae in aliis schematis serè semper una tantum aut 2. pro ratione significationis spectantur, hic tamen 4. ponuntur, qui uti paulò post dicetur, 4. calido-humidaè Naturae Geniis praesidibus exhibebantur; undè et iuxta 4. anni stationes exponebantur in 2. solstitijs et aequinoctiis; Forsan quoque eo vafa haec construebantur artificio, ut uno iis loco chronometrii servirent. Vide quae de huiusmodi ingeniosis Aegyptiorum machinis in Secundo Tomo Oedipi, Syntagm: de Mechanica Aegyptiorum ubertim tradidimus. Videntur haec Vasa in multis aliis hieroglyphicis inscriptionibus, praecipuè in illo fragmento Obselisci, quod è regione Ecclesiae S. Ignatii in angulo domus pharmacopaei insertum spectatur; vide Lector quae de illo symbolismo Tertio Tomo Oedipi syntag. de canopis tradidimus. Sed et spectatur quoque bis sub forma melius expressa in limbo superiori et laterali Tabulae Bembinae, uti vides
in