Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/74

From GATE
This page has not been proofread


fed omninò diversis figuris. Fallitur quoque Iacobus Bosius, quamuis in hoc negotio prae caeteris acuitor, qui eam vilt tantùm illa figura poni, qua hic delineatam vides X. Verba euis Italica sic sonat: Percioche l'anello, ò sia il circolo, stà sopra il Tau, overo sopra la Croce, non è in modo alcuno figurato, mà per tutto è intagliato, e scolpito, come in seguente figura si vede, non solamente ne gli Obelisci, mà in tutti gl'altri sassi e fragmenti dell Egittiache antiquità hieroglyphicate, ch'in Roma si ritrovano. Quod falsum esse, pace boni viri dixerim, manifestissmè patebit iis, qui paulò diligentiorem fecerint huius cum caeteris comparationem; Ego fanè, qui nihil non intentatum in hieroglyphico hoc negotio enodando reliqui, dum ad calculum revoco, et singulari scrutinio omnia pensito, in ipsis exemplaribus hunc characterem duodecics et pluries, diversis modis scriptum ex omnibus hieroglyphicorum fragmentis, quae aut Romam, aut tempora nostra usque pervenerunt, connotavi, quorum figurarum diversitatem hic ob oculos pono Lectoris.
Ex quibus luculenter cognoscitur, in omnibus hisce figuris, Crucis figurae circulare quid admixtum, quod mysterio nequaquam carere existimandum est, uti posteà videbimus. Verùm ut post tot, atque adeò diversos ingeniorum conatus aliquid certi de hac figura statuatur, nos quid de ea statuendum sit, ostendere aggredimur. Ac primò quidem de origine huius figurae, et qua ratione ad Ægyptios translata sit, audiamus. Sic igitur dicit Abenephi: Crucem autem circulatam Misraim à Noë per patrem Cham accepit, ille ab Adamo, quae quidem nihil aliud est, nisi character mysteriosus, cuius ope Angelus Raziel Adamum maxima quaevis mysteria edocebat, qui character per continuam sucessionem posteris temporibus per Noë ad Cham, et ab hoc per Misraim ad Aegyptios pervenit, Cham quoque illum in et sum magicum convertit, et multa eo miracula et prodigia edidit. Hinc Aegyptii stupefacti, illum variis modis accommodantes in proprium usum converterunt, amuleti loco usurpantes; processumque naturae in rebus sub ipso symbolicè expressum, vehiculum dixerunt spiritus Mundi sic ille. Cui adstipulatur Rabbi ille apud Haebros si quid tamen ei fidei concedi potest, quem ob singularem vitae sanctitatem ac doctrinae excellentiam X id est, Magistrum nostrum Sanctum appellant, in libro, quem Raze Galeia, id est, Revelatorem arcanorum vocat. Hic ad Antonini Consulis Urbis Romae petitionem, qui ipsum interroganerat, ex qua arbore excisa estet Virga, quá Moyses miracula faciebat, atque undè eam nactus fuisset, ita respondit: Quod me rogas de Virga Mosis, tibi notitiam dare, dicam tibi, quod de hoc ipso scriptum reperi à Rab. Simone filio Iuchai in libro qui
dicitur