Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/73

From GATE
This page has not been proofread


Hieroglyphicum V. Tautica Crux ansata, quam dorso alligatam tenet Serpens.


Quemadmodum inter hieroglyphica Symbola, Cruce illa ansata, quam et Tau, sive Tauticam notam vocamus, nihil notius frequentiusque est, ita quoque varii variis diversisque agitati sententiis, et opinionibus, varias quoque explicationes, seu potiùs coniecturas prodiderunt. Ruffinus lib.II.cap.29. id significasse putat vitam venturam: Verba eius haec sunt: Signum hoc Dominicum Crucis, inter illas, quas dicunt...., id est, Sacerdotales literas, habere Aegyptii dicuntur, verlut unum ex iis, quae apud illos sunt, literarum elementis, cuius literae seu vocabuli hanc asserunt esse interpretationem, vita ventura. Suzomenus lib.7.Eccl.instit.cap.13. Aiunt Templo isto Serapidis diruto et disiecto, quasdam ex iis, quas vocant hieroglyphicas notas similes signo Crucis inscriptas lapidibus apparuisse. Ab iis autem, qui docti haec talia, explicatam eam notam significare dicunt, Vitam venturam.In Socratis quoque historia haec breviter: Theodosio Magno regnante, cum fana gentilium diruerentur, inventae sunt in Serapidis Templo hieroglyphicae literae habentes Crucis formam, quas videntes ii gentilium, qui Christo iam addicti eram, aiebant, significare Crucem apud peritos hieroglyphicarum notarum, vitam venturam. Lipsius in suo tractatulo de Cruce, cum mysticum hoc Crucis... admirabundus considerastet, tandem ingenuè fatetur, nescire se, quid id significet, et cur toties in omnibus hieroglyphicis Syntagmatis insculptum reperiatur. Gretserus vult, annulum istum ei impositum, oculum significare; per oculum autem Aegyptii significabant Solem, undè et eum oculum lovis appellant.
Sed ex his et similibus apparet, nec Lipsium, nec Gretserum vidisse Obeliscos, qui modò in Urbe inveniuntur, vel si viderint, non exactè comparationem huius figurae cum allis passim hinc indè occurrentibus instituisse, quod occasionem praebuisee videtur errori, quo putant hoc Symbolum per signum T solummodò repraesentatum fuisse; cum illa non ea tantùm figura, quà Gretserus noster eam describit, occurrat, sed