Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/73

From GATE
Revision as of 11:12, 7 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "<center>Hieroglyphicum V> Tautica Crux ansata, quam</center> <center>dorso alligatam tenet Serpens.</center> <br> Quemadmodum inter hieroglyphica Symbola, Cruca illa ansata, q...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Hieroglyphicum V> Tautica Crux ansata, quam
dorso alligatam tenet Serpens.


Quemadmodum inter hieroglyphica Symbola, Cruca illa ansata, quam et Tau, sive Tauticam notam vocamus, nihil notius frequentivsque est, ita quoque varri variis diversisque agitati senteniis, et opinionibus, varias quoque explicationes, seu potiùs coniecturas prodiderunt, Ruffinus lib. II.cap.29. idsignificaffe putat vitam venturam: Verba eius haec sunt: Signum hoc Dominicum Crucis, inter illas, quas dicunt...., id est, Sacredotales literas, haver Aegyptii dicuntur, verlut unum ex iis, quae apud illos sunt, literarum elementis, cuius literae seu vocabuli hanc asserunt esse interpretationem, vita ventura. Suzomenus lib.7.Ecc/instit.cap.13. Aiunt Templo Serapidis diruto et disiecto, quasdam ex iss, quas vocant hieroglyphicas notas similes signo Crucis inscriptas lapidibus apparuisse. Ab iis autem, qui docti haec talia, explica tam eamnotam significare dicunt, Vitam venturamIn Socratis quoque historia haec breviter: Theodisio Magno regnante, cum fana gentilium diruerentur, inventa sunt in Serapidis Templo hieroglyphica literae habentes Crucis formam, quas videntes ii gentilium, qui Christo iam addicti eram, aiebant, significare Crucem apud peritos hieroglyphiarum notarum, vitam venturam. Lipsius in suo tractulo de Cruce, cum mysticum hoc Crucis... admirabundus considerastet??, tandem ingenè fatetur, nescire se, quid id significet, et cur toties in omnibus hieroglyphicis Syntagmatis inscultpum reperiatur. Gretserus vult, annulum istum ei impositum, oculm significare; per oculum autem Aegyptii significabant Solem, undè et eum lovis appellant.