Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/72

From GATE
This page has not been proofread


dum significare volentes, puerum pingebant reticulata vesle, et sceptro Cucuphomorpho in manibus, ut in Obeliscis nostris, et Bembina tabula patet; sine hoc enim Horus nullibi hoc situ pictus cernitur. Mundus enim non secùs ac infans singulis annis Vere nascens, aestate iuvenescit, maturescit Autumno, hyeme senescens tandem moritur, et mortuus mox resurgens, se varietate rerum conspicuum praebet. Quae omnia pulchrè et exactè coloribus in crista Upupae conspicuis, cuius sceptrum proprium Hori est, repraesentantur. Hinc quoque septies hoc sceptrum in Bembina Tabula positum cernitur, iuxta colorum in crista Upupae observatorum multitudinem, toties nimirum, quot colores à Kiranide in Upupa recensentur esse, ut monstrarent varietatem hanc rerum in septem potissimùm subiectis sensibilibus huius Mundi reperiri, in Terra, Aqua, Aëre, Igne, animalibus, plantis, fossilibus.
Atque haec est varietas rerum, quam per Upupae caput in sceptro Hori relucescentem innuerunt Aegpyii; quam rerum varietatem ipsa auis natura nobis dupliciter indicat; primò crista, quam surrigere potest, et depressam recondere, teste Plinio; Secundò exuvio ipso plumarum, quibus Hyeine et Autumno denudata latet, teste Theophrasto; quo patet, varietatem istam rerum nunc latere, onne apparere, prout Horus ille verus Mundi oculus plus recesserit, aut appropinquarit.
Atque hìc quoque notadum, quod ubicumque in Tabula Bembina ponitur Isiacus character, seu Tau ansatum, enam poni sceptrum cucuphorum, quod et Obelisco notro observatur, de quo postea. Quo fanè nihil aliud insinuare volverunt, nisi admirandam virtutem spiritus Mundi, que ex admirablili sua per universum diffusione, maximam in Mundo rerum indicat varietatem; ac proindè ingeniosè Aegyptii illa simul coniugebant, uti susiùs alibi indicavimus, sed et utrumque amuleti loco adhibebant, uti et de charactere Tautico in aliis nostris operibus diximus; cui quoque fidem facit de Upupa testimonium Alberti Magni, et Euacis, qui eam vocant Auem totam praestigiosam et auguralem; et Magi in magno eam semper pretio habuerunt.

Sed haec de Upupae hieroglyphico, quoad rem nostram sufficiant. Qui plura desiderat, is consulat Opera nostra hieroglyphica, et potissimum Obeliscum Pamphilium lib. 4 Hiergrammatismo 15. de Upupa.


Hiero-