Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/49

From GATE
Revision as of 10:31, 5 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "dam de altioribus naturae Diuinitatisque mysteriis sesum inuoluerent, ingeniosa industria suos adaptantes sensus, sub obscuro atque allegorico imaginum inuolucro à profanoru...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


dam de altioribus naturae Diuinitatisque mysteriis sesum inuoluerent, ingeniosa industria suos adaptantes sensus, sub obscuro atque allegorico imaginum inuolucro à profanorum ineruditorumque notitia remotissimo solis cognita sapientibus uti. Nam ut recte lamblichus lib.de Mysteriis Aegypt. Imitantes Aegyptii ipsum Uniuersi Naturam, fabricamque Deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam in symbolis conficiendis ostendunt, qemadmodum + Natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis exprimit, + Dii veritatem idearum per manifestas imagines explicant, Cum ergò perspiccrent superiora omnium inferiorum similitudine delectari, atque insuper optent à superioribus bonitate repleri, quatenùs pro ea viribus offerunt; quandò occulta mysteria symbolis inserunt manisestis; in quibus interpretandis dimitte voces, accipe sensus: Quandò igitur Lutum in sacris nominant, aus inducunt, hoc intellige mundi corpus atque materiam genitalemque virtutem huic insertam, & quasi