Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/49

From GATE
This page has not been proofread


dam de altioribus naturae Diuinitatisque mysteriis sensum inuoluerent, ingeniosa industria suos adaptantes sensus, sub obscuro atque allegorico imaginum involucro à profanorum ineruditorumque notitia remotissimo solis cognita sapientibus uti. Nam ut rectè Iamblichus lib.de Mysteriis Aegypt. Imitantes Aegyptii ipsum Universi Naturam, fabricamque Deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam in symbolis conficiendis ostendunt, qemadmodum et Natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis exprimit, et Dii veritatem idearum per manifestas imagines explicant. Cum ergò perspicerent superiora omnium inferiorum similitudine delectari, atque insuper optent à superioribus bonitate repleri, quatenùs pro ea viribus imitentur; meritò et ipsi convenientem superis modum agendi pro viribus offerunt; quandò occulta mysteria symbolis inserunt manifestis; in quibus interpretandis dimitte voces, accipe sensus: Quandò igitur Lutum in sacris nominant, aut inducunt, hoc intellige Mundi corpus atque materiam genitalemque virtutem huic insertam, et quasi pariter agitatam atque fluentem, aut etiam causam principalem, et quasi loco fundamenti praepositam elementorum, elementaliumque virtutum. Cum hoc igitur tale sit, Deus ipse generationis, totiusque Naturae virium omnium, quae insitae sunt elementis, causa; utpote qui haec superemineat omnia immaterialis ipse, indivisus, immobilis et ingenitus totusque ex seipso, et in seipso totus. Undè Aegyptii Deum inducunt sedentem super Loton aquaticam scilicet arborem, ubi significatur, Deum principatu suo mundanum superexcedere lutum, nec attingere gubernando, sed principatum gerere intellectualem penitùs et empyreum. Omnia enim in Loto rotunda sunt, tum poma, tum folia, ex quo significatur circularis actio mentis per eadem videlicet et eodem modo se habens. Deus igitur ipse super hanc insuper actionem in seipso consistit, superans eiusmodi principatum sanctus et venerandus, et in seipso penitùs conquiescens, quod quidem ex actu sedendi significat. Proindè ubi Deum introducunt nauis gubernatorem, principalem significant Mundi gubernatorem; sicut enim gubernator à naui et gubernaculo segregatus, uno quodam facilique momento movet undique et regit dirigitque navem; ita Deus ipse Mundum desuper, videlicet à primis Naturae principiis praecipuas motionum causas exhibens. Quoniam verò partes Caeli omnes animaliaque Caelestia, et totus Universi motus ipsumque tempus, secundum quod ipse Mundus movetur, cunctaque denique, quae continentur in totis, vires à Sole descendentes accipiunt; ideò has etiam symbolicus significandi modus adducit, verbis quidem designans secundum animalia caelestia figurari, formasque vicissim commutare per oras. Intereà verò demonstrans immutabilem eius, simulque totam per totum Mundum tra ductionem, atque ipsa pro diversitate naturarum notionumque suarum, multiformes accipiunt a Sole potentias; ideò symbolica traditio vult per Deorum multitudinem unum ingredi Deum, atque per potentias multiformes unam Dei adesse potentiam. Hucusque Iamblychus.
In