Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/157

From GATE
Revision as of 13:15, 20 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "gulari domus lapidi insertum specatur, ex quo duo tantùm, ut in priori, latera cernuntur, reliquis duobus lateribus intra murum absconditis Hieroglyphicae apparentium laterum...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


gulari domus lapidi insertum specatur, ex quo duo tantùm, ut in priori, latera cernuntur, reliquis duobus lateribus intra murum absconditis Hieroglyphicae apparentium laterum inscriptiones, cum paucis et ferè iisdem symbolis constent ea, hic apponendas non censui.
Quareitur itaque hoc loco, utrùm haec tria fragmenta unius Obelisci sint, an diversorum? Respondeo, diversorum Obeliscorum esse, quia idipsum luculenter demonstrat, et mensura fragmenorum, et hieroglyphicorum contextus: mensura siquidem nulli ex hisce tribus fragmentis competit, neque aptè committi possunt, fragmentis nunc ex superiori parte angustioribus, nunc in inferiori latioribus; quae quidem difformitas partium, et in commissione improportio apertè docet, unius Obelisci fragmenta minimè esse posse. Accedit dispar fragmentorum color, qui partier indicat unius Obelisci partes esse non posse. Secundò id ex hierolyphiorum contextu apparet, qui in singulis dictis fragmentis disparatam rationem habet. Undè concludo trium diversorum Obeliscorum haec ragmenta fuisse. Obeliscos autem ex corum numero esse, quos minores vocant, Mahutaeo, ac Mediceo, quoad magnitudinemaequales, quorum 44. differentis magnitudinis uti paulò ante diximus Romam ex Aegypto delatos Publius Victor testatur. Ubinam verò locorum huiusmodi Obelisci erecti fuerint, paucis accipe.