Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/156

From GATE
This page has not been proofread


De Fragmentis
III.

Obelisci Fragmentum in Area Coll. Romani.
Stabat multorum annorum tempore ante portam posticam Collegii Romani paruum Obelisci fragmentum, donec tandem, veluti publicae plateae non leve impedimentum, ab Aedilibus Urbis sublatum, in Collegium translatum fuit, ubi spectandam proponitur. Fragmentum est sex palmis altum, parallelepipedum, cuius duo tantùm latera inscriptiones hieroglyphicas habent, caeteris duobus edacitate temporis corruptis. Inscriptiones verò tibi exhibemus Lector, in figura A.

IV.


Fragmentum Obelisci é regione Ecclesiae S. Ignatii muro insertum.


Praesens fragmentum B. videtur è regione Ecclesiae S. Ignatii, angulari lapidi domus cuiusdam pharmacopaei insertum. Est septem palmis altum, quadrangulum, cuius duo tantùm latera spectantur, hisce hieroglyphicorum schematismis insignitum, reliquis duobus lateribus muri insertis.

V.


Obelisci fragmentum inter Coll. Rom et Palatium Principis Pamphilii muro insertum.


Tertium fragmentum è regione Collegii Romani et Palatii Pamphiliani, in via, quà ad plateam, quae Cursus dicitur, tenditur, angulari