Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/155

From GATE
Revision as of 12:40, 20 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "siam S. Bartholomaei, detexi, quod inter alias columnas, quae data opera ante dictam Basilicam ad rhedarum Equorumque impetum cohibendum positae sunt, versus partem, quae adit...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


siam S. Bartholomaei, detexi, quod inter alias columnas, quae data opera ante dictam Basilicam ad rhedarum Equorumque impetum cohibendum positae sunt, versus partem, quae aditum ad Monasterium S. Francisci de observantia praebet, ultimum locum obtinet, et repaguli loco fervit. Fuit autem, uti Topographiae Romanae authores seribunt, in medio insulae Tyberinae seu Aesculapii, quam natura in figuram navis adaptaverat, constitueratque, ut arboris nauticae formam exprimeret; quemadmodum et in Circis, qui Mundum referre videbantur, eandem ob causam constituebantur, Obeliscus fuit ex eorum Classe, qui Minore vocantur, cuiusmodi sunt, mahutaeus, Monticaelius, Mediceus. Fuisse autem fragmentum ex ea parte, quae proximè contingit pyramidion, avulsum, ipsa hieroglyphica inscriptio, quam hic apponendam duxi, sat superque demonstrat. Vides in hac accipitrem cum cultro intra unques, cum circulo serpentifero supraposito; deinde pisces duo in contrarium positi 3. accipiter uti in primo locoglobus serpente foetus, quae omnia fusè in praecedentibus exposita sunt; restat, ut piscium hieroglyphicum hoc loco. exponamus. Pisces inter hieroglyphica reperti, semper Typhonis malignitatem arguunt. Erat enim piscis symbolum Typhonis Osiridis Antitechni, seu antagonistae; cuius rei rationem hane fabulae Aegyptiae assignant; Quod piscis Oxyrinchus, quem et phagrum et Lepidotum appellant, ab Aegyptis, Plus. teste, in summa semper abominatione sit habitus; eo quod vererrum sive Phallum Osiridis à Tyhone in Nilum proiectum devoraverit; de quo vide Plutarchum lib de Os. et Isi. dant et aliam causam huius abominationis, quod videlicet piscis cibi genus sit non necessarium, sed supravacaneum; vivantque in mari ab elementorum sinibus excluso tanquam alienum excrementum correptum, et morbosum; eandemque ob cansam Nautas et maritimos homines abominentur, tanquam Typhonis asseclas; mare siquidem Typhonis spumam appellant. Ubicunque itaque pisces ponantur, semper ii Osiridis cum typhone antitechniam notant; hàc enim faecunditatis Osiriacaae virtus destrucbatur; verbo per accipitrem cultro instructum piscibus suprapositum malorum omnium contra Typhonis insultus vis apotropaea notabtur.