nibus onati, et Deorum Misitcon, quos mediatores vocant, simulacra circumstantia. Suntque iterum in varias classes divisae, nonnulli ingeniculatae, ut sequentes ferè omnes, aliae sedentes, Deorum supremorum imagines ante se positas tenent cuismodi figuris omnes sere Obelisci referti spectantur; hae enim ex Obeliscis veluti ex prototypis depromptae, et serosim appropriatis lapidibus in indola effictis incisae; adytis, delubris, aedibus privatis, passim averruncationis malorum causa, partim ad sollicitanda superiora Numina, ad id quod peternt, obtinendum, solemni ritu ponebantur; atque hoc pacto ad favores Numinum consequendos, maxima virtute et efficacia pollere credebant. Talis spectatur hic Romae in palatio Farnesiorum; et est, simulacrum ingenicultum formà saemineà, quod ante se gestat aliud simulacrum Numinis turbinatum habitum praeserens manu sceptrum tenet, Capite cidari in cucurbitae formam adaptatà, cui globus insidet; quem duo serpentes in modum cornuú efficti, veluti sustinere videntur. Inpostica parte duae hieroglyphicorum series reperiuntur, quorum significationem si quis nosse desuderet in adeat III. Oedipi tomum, eamque folio 469. Lectori patefactam inveniet.
Est orignanum sive Arignanum, quam nonnulli Aram iani quoque interpretantur, oppidum vetustissimum ad radice montis Soracte situm 24. millibus passuum Roma dissitum, in cuius foro statua cernitur ex phario lapide, quam Basalten quoque vocant, elaborata, situ ingeniculata, quoad situm Farnesianae, si pauca excipias, haud absimilis; si caput