Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/144

From GATE
This page has not been proofread


Fragmenti hieroglyphici Interpretatio



Ad Doctissimum Eruditissimum D. Ovidium Montalbanum Phil. et I.C.


Ath. Kircheus.



Quod ad me misisti hieroglyphicorum schema, eà qua potero brevitate
tibi exponam. Fuit hoc Fragmentum decisum ex statuae Isiacae postica parte,
cuiusmodi in nostro Oedipo multa spectantur huic prorsus conformia ante,
retro, et à lateribus sacris sculpturis referta, quae quidem more nostro
legi non possunt; sed sunt magica quaedam syntagmata ex Mercurii, uti
Aegyptii loquuntur, columnis, id est, Obeliscis, veluti primordialis sa-
pientiae prototypis deprompta; neque historia, aut gesta Regum conti-
nent, ut nonnulli perperam consent; sed sunt notae sacrae iuxta analo-
giam quandam Deorum ad Mundi supertoris, inferiorique ordines, fa-
cultatesque constitutae tantae efficaciae, ut nihil non iis simulacris iuxtà
intentam ab iis analogiam incisis, impetrare se posse sibi superstitiosiùs
persuaderent; credunturque exorcismi quidam ad Numina characterum
similtudine attrahenda, et ad favores, gratiasque quascunque ab iis ob-
tinendas potentissimi, sed iam praesentis fragmenti hierogrammatismos,
quantum eius corruptio permittet, paucis exponamus.

Explicatio Terminorum.



Sceptrum apud Aegyptios significat potentiam, et dominium.
Brachium extensum cum manu extensa liberalitatem significat Deorum.
Brachium verò in cuius manu Capreolus vitis existat, significat benefi-
cam vim Deorum in natura vegetabili. 3 significat amuletum quod
contra Typhonicam vim gestabant, 6 significat adversorum sive Numi-
num ... luctam oppositione sceptrorum expressam.5. Accipiter
significat Osirin Solare Numen 6 significat piscinam sacram, supra quam
Sacerdotes in adytis sacra faciebant. 8 per oculum omni, videntis Nu-
minis exprimebant notitiam. 7 Serpens vitae symbolum apud eos erat.
Serpens cornutus, calorem per radios, quo omia in Mundo conservan-
tur foventurque, 10 Coelestia; 11 Solem; 12 superiora et inferiora no-
tabant. Accipiter cui.. superimpositus, Solare, ut dixi, Numen no-
tat. 13 Vas signat Niloticum, cuius Magnus erat in sacris usus. 14
Triangulum rectangulum, vim significat geneticam in Mundo inferiori,
15 est symbolum fluentis aquae, undè et hydroschema id appellavimus.
III. limites à Natura constituti; penna notat velocitatem Numinum in
operando. 15 corona triplici radiodistincta, in triplicem Mundum supre-
mum,