Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/143

From GATE
This page has not been proofread


Quae verò è latere ponuntur utrimque quaterna Numina, omnia ansatis Crucibus instructa et miris modis transformata, hucusque dictorum Numinum administri sunt, qui omnia Mundi corpora pervagantes, quae ad bonum Universi sunt, !exequuntur, omnibus adversis Potestatibus prostigatis. Verùm cum huiusmodi figurae in mensa Isiaca fusè expositae sint, uti et in aliis Obeliscis, tempus perdam, si iis diutiùs inhaesero.
Ex his itaque patet, simulachrum hoc praesens totum hieroglyphicis, ex omnibus naturae ordinibus compositis inscriptum, nihil aliud expressisse, nisi supremum Genialis Mundi Choragum; reliqua verò recensita Numina eius administratores, dicuntur Mundi Duces sive Rectores, quia dicto Archichorago substant, et ad imperium eius moventur. Quae omnia pulchrè sanè describuntur à Psello in Zoroastraeorum Oraculorum expositione his verbis:..........Chaldaei posuerunt Potentias in Mundo, quas nominarunt Mundi Duces et Rectores, quod Mundum motibus cum providendi cura regant; quas Potentias Oraculorum sustentatores vocant, eo quod Mundum universum sustineant, et hae subduntur imperio supremi Ducis, quem Pantarchum vocant. Stant, quia ut Psellus ait; Immobili videlicet statione illarum vis firma et stabilis declaratur...... Sustentatione verò custodiae atque conservationis cura......... Istas autem Potestates per solas Mundorum causas et immobilitatem designant. His enim uti subsunt omnes inferiores Daemones, ita veluti ipsis supplicare videntur, ab iis benignas imperiorum executiones deposcentes, uti figurae ultimae post quatuor hinc indè Cosmogogos, genibus inclinatis luculenter demonstrant. Nam ut recte Psellus in Libello de Doemonibus, sicut sese habet Princeps in Regno suo ad officiales suos, ita Numina maiora ad sibi subditos Doemones. Hoc itaque simulacro ab Aegyptiis posito et recte culto, omnem sibi felicitatem, ob infandorum symbolorum potestatem et efficaciam spondebant. hieroglyphica minora, cùm, ut dixi, vix discernantur, non explico, cùm nihil aliud, quàm effectus et operationes dictorum numinum contineant. Quarè haec pauca de statutis polymorphis sufficiant, ut Lector curiosus ex huius unius expositione, quid de similibus statuendum sit, facilè iudicet. Misit non ita pridem celeberrimus Philosophus et iureconsultus Ovidius Montalbanus, Bononia ad me Hieroglyphicum fragmentum ex simili Isiaca statua decerpta, cuius sibi sensum exponi obnixè postulabat; et quoniam nesas esse rebar amico tanti apud me ponderis quicquam negare; statim eius me interpretationi applicui???, et quod praestiti, id hoc loco opportunè eandido Lectori una cum literis et evoluta interpretatione, communicandum duxi. Frag-