Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/133"

From GATE
(Not proofread: Created page with "HIEROGLYPHICA.
CAPUT VIII.
De falsis et superstitionis Aegyptiorum Sacerdotum, ritibus et Coeremoniis, quibus ad Genios M...")

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
HIEROGLYPHICA.

'''HIEROGLYPHICA'''.

CAPUT VIII.

CAPUT VIII.

De falsis et superstitionis Aegyptiorum Sacerdotum, ritibus et Coeremoniis, quibus ad Genios Mundi unicuique rei proprios allicendos in sacrificiis utebantur.

De falsis et superstitionis Aegyptiorum Sacerdotum, ritibus et Coeremoniis, quibus ad Genios Mundi unicuique rei proprios allicendos in sacrificiis utebantur.

DE adytis Aegyptiorum locis obscuris et subterraneis copiosè egimus in l. tomo Oedipi Aegyptiaci Syntag. V. Quare hoc loco tantùm, quid in iis operati sint Magi, et quas coeremonias peregerint, explicandum restat. Erant autem complura in Aegypto huius generis latibula, et ut Clemens ait, pro numero oraculorum, aut Nomorum, Diabolicarum artium sacraria; in quibus primò in muris depictae spectabantur hieroglyphicae doctrinae documenta, ad spiritus attrahendos aptissima. Primarium Numen cum affeclis Geniis pro loci ratione diversis, arae impositum cernebatur, mira trasformatione deturpatum; erat et vicina piscina sacra, in usum rituum et expiationum destinata; totus locus obscurus, et non nisi luminibus illustrati poterat; intra hunc Sacerdotes statutis diebus conveniebant, eo vestium et ornamentorum habitu, quo tum Numen primarium, tum affeciae adornari conspiciebantur; in silentio summo tenebras illas supremi atque immensi Numinis, quae per loci caliginem indicabatur, attestabantur; deindè singularum figuratum mysteria parietibus depicta vim et efficaciam docebant sacris initiandos; in hisce itaque adytis seu remotis ab omnium hominum  consortio recessibus, docebatur Theologia illa mystica, verius Magia Aegyptiorum arcanior hieroglyphicis descripta symbolis, quae non nisi Sacerdotalis ordinis hominibus tradebatur. Quae omnia testatur Arnobius cum de Mago quodam Aegyptio loquitur: ''Magus'', inquit, ''suis clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex Adytis potentium Angelorum nomina, et remotas furatus est disciplinas''. Neque adyta solum Aegyptiorum summè celebrabantur ab omnibus; sed et libri magici, quibus coniurabant Daemones, et sui eos iuris facere nitebantur Sacerdotes, proferebantur: de quibus Lucianus in philosopseude: ''Domus infestabatur à Daemone, ego autem accepi libros, quos plures huiusmodi apud se habebant, veni domum, et quam maximo horrendo carmine Daemonem exegi, vocem imitatus Aegyptiam''. De altera quodam Aegyptio Mago, qui occultas Aegyptiorum artes magicas nosse desiderabat Clemens Alex. ''Ibo'', inquit, ''in Aegyptum et''

Revision as of 15:34, 28 April 2018

This page has not been proofread

HIEROGLYPHICA.

CAPUT VIII.

De falsis et superstitionis Aegyptiorum Sacerdotum, ritibus et Coeremoniis, quibus ad Genios Mundi unicuique rei proprios allicendos in sacrificiis utebantur.

DE adytis Aegyptiorum locis obscuris et subterraneis copiosè egimus in l. tomo Oedipi Aegyptiaci Syntag. V. Quare hoc loco tantùm, quid in iis operati sint Magi, et quas coeremonias peregerint, explicandum restat. Erant autem complura in Aegypto huius generis latibula, et ut Clemens ait, pro numero oraculorum, aut Nomorum, Diabolicarum artium sacraria; in quibus primò in muris depictae spectabantur hieroglyphicae doctrinae documenta, ad spiritus attrahendos aptissima. Primarium Numen cum affeclis Geniis pro loci ratione diversis, arae impositum cernebatur, mira trasformatione deturpatum; erat et vicina piscina sacra, in usum rituum et expiationum destinata; totus locus obscurus, et non nisi luminibus illustrati poterat; intra hunc Sacerdotes statutis diebus conveniebant, eo vestium et ornamentorum habitu, quo tum Numen primarium, tum affeciae adornari conspiciebantur; in silentio summo tenebras illas supremi atque immensi Numinis, quae per loci caliginem indicabatur, attestabantur; deindè singularum figuratum mysteria parietibus depicta vim et efficaciam docebant sacris initiandos; in hisce itaque adytis seu remotis ab omnium hominum consortio recessibus, docebatur Theologia illa mystica, verius Magia Aegyptiorum arcanior hieroglyphicis descripta symbolis, quae non nisi Sacerdotalis ordinis hominibus tradebatur. Quae omnia testatur Arnobius cum de Mago quodam Aegyptio loquitur: Magus, inquit, suis clandestinis artibus omnia illa perfecit, Aegyptiorum ex Adytis potentium Angelorum nomina, et remotas furatus est disciplinas. Neque adyta solum Aegyptiorum summè celebrabantur ab omnibus; sed et libri magici, quibus coniurabant Daemones, et sui eos iuris facere nitebantur Sacerdotes, proferebantur: de quibus Lucianus in philosopseude: Domus infestabatur à Daemone, ego autem accepi libros, quos plures huiusmodi apud se habebant, veni domum, et quam maximo horrendo carmine Daemonem exegi, vocem imitatus Aegyptiam. De altera quodam Aegyptio Mago, qui occultas Aegyptiorum artes magicas nosse desiderabat Clemens Alex. Ibo, inquit, in Aegyptum et