Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/132

From GATE
This page has not been proofread


SAPIENTIA AEGYPTIORUM


passivum per Isin notabant; à Solis enim cum Luna congressu omnium rerum generabilium vita dependet. Caeterùm Sacerdos nudus corpore debebat coniparere, ad indicandum, à terrenarum rerum, voluptatumque carnalium concupiscentia animum liberum, undè et foemoralibus solummodò ad verenda tegenda, indutum esse oportebat; Orbitae insistit, quo indicatur, cum coelestibus tantum et Divinis rebus, tempore, quo sacra operabatur, insistere debere; praetereà opus esse, ut gravi vultu et reverentia pleno, ante divinum Numen se sistat. Sed iam quid per eam, quam manibus portat, mensulam oppidò mysteriosam, intendatur, videamus. Mensula, in separata figura, signata litera A. continet in se primò duas phialas Cruce signatas, canaliculis suis ophiomorphis, sive in formam serpentum contortis, instructas; Sequuntur duo fasciculi spicarum, inter quos medio loco catinus sex panibus in formam pyramidis dispositis repletus continetus, cui tandem supponitur Vas Niloticum;Mensulam verò nescio quae imago, facie abscondita, extensisque brachiis quasi tenere videtur. Quae quid indicent, aperiamus. Figura facie abscondita tenens mensulam, significat occultam insensibilemque inter sacrificandum supremi Numinis assistentiam, cuius influxu Coelestis Nili liquor per phyalas Eparisterii in praecedentibus declarati (cum quo haephylae eaedem sunt: et fons, uti paulò ante divinis, qui Hecateus dicitur sive vitigineus) in quadrifido Hylaei Mundi fines diffusus, per  ; vitam per canaliculos ophiomorphos, indicatam, largitur potissimus alimentum vitae, quod est frumentum, per duos spicarum fasciculos notatum; Catinus verò sex panibus in pyramidem dispositis, notat sex panes, propter senarium principalium Geniorum Aegyptii praesidium numerum, offerendos; in pyramidem disponuntur, ut catena geniorum exprimatur, quà unius supremi in reliquos subordinatos et colligatos, imperium exprimitur. Supponitur Vas Niloticum, quo cultus notatur fluminis, cuius beneficio omnium iam dictarum Aegypto necessarium rerum copia et ubertas concedi credebatur. porrò ex limbo partim mensulae, partim brachio manibusque Mystae alligato, florum Nymphaeae, Perfeae, Loti, concatenatae series dependent; quibus Osiris et Isidis, sive Solis et Lunae, in omnem vegetabilis Naturae oeconomiam, ille per florigerum apparatum, haec per Meleagrides signatur, quas Gallinas Pharaonis vocant, vis influxiva praenotatur; Luna enim, uti humori praeest, ita occulta et abdita significatione indicant, vim Lunarem astringi debere, ne nimia Nili inundatione et humoris copia omnibus destructis, sterilitatem inducat, quae ex altera parte aptissime per fasciculum piscium indicantur, qui sunt Typhoniae violentiae et malignitatis symbolum. Supplicat itaque Sacerdos supremo Naturae Genio, pro avertendo ab Aegypto sterilitatis detrimento. Atque haec est vera et genuina huius hieroglyphici systematis interpretatio.