Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/113"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "''Omne adeò genus in terris, hominumque ferrumque, Et genus aequoreum, pecude, pictaeque volucres, In furias ignemque ruunt, amor omnibus idem.'' <br> Per eiusdem amoris impu...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 8: Line 8:
 
<br>
 
<br>
 
Eundemque definvit, ut principium, quo res informmis ornamentum, suamque perfectionem desiderat Sed haec fusiùs explicemus.
 
Eundemque definvit, ut principium, quo res informmis ornamentum, suamque perfectionem desiderat Sed haec fusiùs explicemus.
 +
<br>
 +
Notum est es Theologia Aegyptiorum, omnia quomodocunque bonum participantia, primùm praecedere bonum, quod quidem nihil aliud est, quam ipsum bonum illud, quod omnia appetunt, ultra quod, uti

Revision as of 10:24, 15 June 2023

This page has not been proofread


Omne adeò genus in terris, hominumque ferrumque, Et genus aequoreum, pecude, pictaeque volucres, In furias ignemque ruunt, amor omnibus idem.
Per eiusdem amoris impulsum obediunt vicissim inferiora supernis maximè, sic terra tractabilis aquae, et haec in aërem deindè resolvitur: aër in ignem, ac dein per poros insensibiles digesta in aethera sublunaris substantiae portiuncula firmioris paulatim concretionis, atque coaguli particepts, rapitur altiùs in Coeli occultas fibras, ubi quemadmodum in animantibus fieri solet, elaborata magis magisque apponitur; primum inde agglutinata assimilatur penitus, et coelestem indolem transmutatur. Quius igitur iam non videt, quàm appositè monogrammum illud vocis UAO Universo adaptetur? certè cùm hoc paulò prosundiùs scrutarer, tunc illud Iamblichi verum esse cognovi, Characteres Aegyptiorum haud quaquam fortuitò, aut temerè; sed magno ingenio ad naturae exemplar fabricatos esse. et in hoc vel maximè elucescit; in quo sub duabus pyramidibus contrario processu constitutis in charactere sphaerico, subito coluri, meridiani, tropici, et aequator, amoris Mundi Zodiacus, id est semita patet (in Sole enim maximè amor viget mundanus) tota denique amoris sphaera elucescit; ut vel hinc intelligeretur; Amorem per universum diffusum omnibus in rebus esse. Cùm verò magna rerum in oc Mundo sit diversitas, necessarium, cum ex contrariis saepe nasci, neque enim ulla pars Mundi alteram odit, nisi amore sui, ut pulchrè explicatione convivii Marsilius docet; et rursum cum contrariorum maximè affectricem causam, unde illud Plautinum oppidò eleganter.
Diva Astartha hominum, Deorumque vis, vita, Salus, rursum eademque est Pernicies, Mors, interitus, mare, tellus, Coelum, sidera, Iovis quaecunque empla colimus, eius ducuntur Nutu, et obtemperant.
Hinc Orpheus in Agronauticis non sine causa: hunc amorem, ut Mundi Genium, et magum antiquissimum laudat. Cum enim Chaos ante Mundum posueit, ante Saturnum lovem, et coeteros Deos, Amorem sanè in sinu ipsius Chaos constituit, tanquam CHaoticae evolutionis Animam.
Eundemque definvit, ut principium, quo res informmis ornamentum, suamque perfectionem desiderat Sed haec fusiùs explicemus.
Notum est es Theologia Aegyptiorum, omnia quomodocunque bonum participantia, primùm praecedere bonum, quod quidem nihil aliud est, quam ipsum bonum illud, quod omnia appetunt, ultra quod, uti