Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/114

From GATE
This page has not been proofread


uti nullum aliud ens est, ita neque bonum; prima videlicet causa causarum; haec verò causa sine bonitate nec consistere, nec concipi ulla ratione potest; cum bonum sit diffusiuum sui, undè rerum omnium productio, producere autem minimè posset, nisi in se contineret omnium tùm productorum, tum producendorum multitudinem, cum nomo, quod non habet, dare possit. Quae omnia pulchrè per Heliotropia Loti, Acaciae, Perseae flores et folia, quae occulto quodam motu ad coelestia corpora feruntur et convertuntur, quibus tota tabula, tum Bembina, tum Obelisci referti sunt, innuuntur. Hinc apertè patet, omnia esse in Deo, Deum in omnibus omnia, omnia idem in omnibus, et quodlibet in quodlibet; Siquidem in Mundo Angelico, seu intellectuali eadem sunt entia, quae in Mundo sensibili, sed spirituali et invisibili modo; In Archetypo Mundo Divino supramundano, increato, infinito, incomprehensibili, tum Angelicus, tum sensibilis unum sunt, et simul, modo divino et perfectisssimo. Infima ergo monstrant superna, corporalia declarant intellectualia et invisibilia, et per ea, quae facta sunt, conspiciuntur. Atque haec causa suit, cur Aegyptii sensibilibus inferioris Mundi simulacris, varia transformatione constitutis, uti sint: nam per inferiorum et terrestrium naturas et proprietates Aegyptii ascendebant in naturas et proprietates superiorum et coelestium; sunt enim haec inferiora externa et visibilia exemplaria, superiorum notae et invisibilium internorum symbola, quibus à corruptibilibus ad incorruptibilium entium virtutes traducebantur; noverant enim totam creaturam, et hanc vastam Mundi machinam, in qua Creator omnium Deus invisibilis nobis se videndum, audiendum, gustandum, odorandum et tangendum exhibet, nil aliud esse, quàm vibram Dei, et interni paradisi figuram et ectypon; quod verò in archetypis omnia invisibili et spirituali modo, quae in Mundo sensibili, corporeo induta amictu apparent, contineantur; ipsum naturae lumen iis probabat: Cum enim quadruplicem Mundum statuerent, Archetypum, Intellectualem, Sidereum et Elementarem, unumque in altero intuerentur, certè inferiores à superioribus regi, viriumque suarum influxus suscipere, non poterant non nosse, ita ut ipsa Archetypa et Opifex omnium mens et coelos, stellas, elementa, animantia, plantas, metalla, lapides, infinitae potentiae suae virtutes exindè refundat, per Fundum primò deindè per Deos uti aiebant secundos, id est, intelligentias, adeòque per continuum ascensum descensumue, nunc ex Deo ad creaturas, ex intellectualibus ad externas formas, veluti à centro ad circumferentiam devolvebantur; modò ex infimis rerum aspectabilibus formis ad invisibiles formas, veluti ex circumferentia ad centrum ferebantur; adeòque vel in uno seminis grano totum universum intuebantur. Sicuti enim in uno invisibilis feminis grano arborem totam cum radice, trunco, ramis, foliis, floribus, fructibus complicatam intuebantur, ita in intellectu naturam omnium inferiorum rerum formas et semina modo
spiri-