Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/113

From GATE
This page has not been proofread


Omne adeò genus in terris, hominumque ferarumque,

Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres,
In furias ignemque ruunt, amor omnibus idem.


Per eiusdem amoris impulsum obediunt vicissim inferiora supernis maximè, sic terra tractabilis aquae, et haec in aërem deindè resolvitur: aër in ignem, ac dein per poros insensibiles digesta in aethera sublunaris substantiae portiuncula firmioris paulatim concretionis, atque coaguli particeps, rapitur altiùs in Coeli occultas fibras, ubi quemadmodum in animantibus fieri solet, elaborata magis magisque apponitur; primum inde agglutinata assimilatur penitus, et in coelestem indolem transmutatur. Quis igitur iam non videt, quàm appositè monogrammum illud vocis UAO Universo adaptetur? certè cùm hoc paulò profundiùs scrutarer, tunc illud Iamblichi verum esse cognovi, Characteres Aegyptiorum haud quaquam fortuitò, aut temerè; sed magno ingenio ad naturae exemplar fabricatos esse. et in hoc vel maximè elucescit; in quo sub duabus pyramidibus contrario processu constitutis in charactere sphaerico.., subito coluri, meridiani, tropici, et aequator, amoris Mundi Zodiacus, id est.. semita patet (in Sole enim maximè amor viget mundanus) tota denique amoris sphaera elucescit; ut vel hinc intelligeretur; Amorem per universum diffusum omnibus in rebus esse. Cùm verò magna rerum in hoc Mundo sit diversitas, necessarium est, cum ex contrariis saepe nasci, neque enim ulla pars Mundi alteram odit, nisi amore sui, ut pulchrè in explicatione convivii Marsilius docet; et rursum eum contrariorum maximè affectricem causam, unde illud Plautinum oppidò eleganter.

Diva Astartha hominum, Deorumque vis, vita, Salus, rursum eademque est Pernicies, Mors, interitus, mare, tellus, Coelum, sidera, Iovis quaecunque templa colimus, eius ducuntur Nutu, et obtemperant.


Hinc Orpheus in Agronauticis non sine causa: hunc amorem, ut Mundi Genium, et magum antiquissimum laudat. Cum enim Chaos ante Mundum posuerit, ante Saturnum lovem, et coeteros Deos, Amorem sanè in sinu ipsius Chaos constituit, tanquam Chaoticae evolutionis Animam.
Eundemque definivit, ut principium, quo res informis ornamentum, suamque perfectionem desiderat. Sed haec fusiùs explicemus.
Notum est ex Theologia Aegyptiorum, omnia quomodocunque bonum participantia, primùm praecedere bonum, quod quidem nihil aliud est, quam ipsum bonum illud, quod omnia appetunt, ultra quod,
uti