Page:FC 1042.djvu/99

From GATE
Revision as of 12:45, 22 February 2019 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has not been proofread

63. In festo Nivis B. Mariae novi qualiter Dominus noster per aliquot praeteritos dies sustentaverunt me in quodam continuo fastidio, quia non inveniebam devotiones in orationibus et meditationibus conservans [in] me super omnia alia desideria temporali desiderium inveniendi eam. Magna enim merces videbatur mihi esse non intrare in me solita fastidia vel desideria, quae mihi praedictum desiderium auferrent, sicilicet, inveniendi devotionem anima meae in Deo nostro et Domino nos Jesu Xpo.; in hoc enim videbam quod Jesus Xpus. incipiebat concedere mihi gtatiam