Page:FC 1042.djvu/99

From GATE
This page has been proofread



f. 42r


In festo Beatae Mariae Nivis[1] novi qualiter Domina nostra[2] per aliquot Dies praeteritos[3] sustentaverat me in quodam continuo fastidio, quod[4] non inveniebam devotionem[5] in orationibus, et meditationibus conservans in me super omnia alia desideria temporalia, desiderium inveniendi eam, magna enim merces mihi videbatur[6] esse non intrare in me solita fastidia, vel desideria, quae mihi praedictum desiderium auferrent, scilicet inveniendi animae meae devotionem[7] in Deo nostro, et Domino nostro Jesu Christo; in hoc enim videbam quod Jesus[8] incipiebat mihi concedere[9] gratiam sicilicet ordinandi animam meam, ut prima cordis[10] desideria sint in eo sedeant in primo loco perfectae curae queren , quod est principale, et primum hoc est quod semel sedeant in primo loco perfectae curae querendi[11]


_______________

  1. Beatae ... Nivis] Nivis Beatae Mariae MF [p. 524]
  2. Domina nostra] Dominus noster MF
  3. Dies praeteritos] praeteritos dies MF
  4. quod] quia MF
  5. devotionem] devotiones MF
  6. mihi videbatur] videbatur mihi MF
  7. animae ... devotionem] devotionem anima meae MF
  8. Jesus] add. Xpus. MF
  9. mihi concedere] concedere mihi MF
  10. cordis] add. mei MF
  11. querendi] inveniendi MF