Page:FC 1042.djvu/89

From GATE
This page has not been proofread



f. 37r



Sentiebam enim Deo placere orationes pro ipsa resurrectione talium corporum. Item habui postea ex occasione visae sepulturae considerationem illius summae sapientiae, qua futura est ipsa miranda resurrectio, et quod talis puluis, qui nunc cernitur, futurus sit tam speciosum corpus in gloria uniuscuiusque nostrum. Agi possunt gratiae Deo, uisis talibus corporum reliquiis, quod tam multa bona operatus est Deus per illa instrumenta, quae tamen nihil sunt nunc in sepulchris. His et similibus considerationibus non solum incitantur Christiani ad memoriam spirituum ipsorum defunctorum, ad agendum gratias, 28 si iam sunt in caelis, et ad deprecandum ueniam, si sunt in purgatorio, sed etiam ut in ipsis crescat fides eius articuli et dilatetur,

_______________