Page:FC 1042.djvu/89

From GATE
This page has been proofread



f. 37r



sentiebam enim Deo placere orationes pro ipsa resurrectione talium corporum item sumi posse[1] ex oratione[2] super dictis sepulturis facienda[3] considerationem illius summae sapientiae qua futura est ipsa miranda resurrectio et quod talis pulvis qui nunc cernitur futurus sit tam pretiosum[4] corpus in gloria uniuscuiusque nostrum agi possunt gratiae Deo vivis[5] talibus corporum reliquiis, et[6] tam multa bona operatus est Deus per illa instrumenta quae tamen nihil sunt nunc in sepulchris. His et similibus considerationibus incitantur Christiani non solum[7] ad memoriam[8] ipsorum defunctorum ad agendum gratiam[9] si iam sunt in caelis[10] ad deprecandum veniam si sunt in purgatorio sed etiam ut in ipsis crescat, et dilatetur fides


_______________

  1. sumi posse] habui postea MF
  2. oratione] occasione MF
  3. super ... facienda] visae sepulturae MF
  4. pretiosum] speciosum MF. Synonyms.
  5. vivis] visis MF
  6. et] add. quod MF
  7. incitantur ... solum] non solum incitantur Christiani MF
  8. memoriam] add. spirituum MF
  9. gratiam] gratias MF
  10. caelis] add. et MF