Page:FC 1042.djvu/83

From GATE
This page has not been proofread



f. 34r



Hoc erit quando idem spiritus erit in affectu, in cogitatione, loquutione et in opere. Hinc ego colligebam oportere imitari doctorem et magistrum, et modum quo loquatur, ita ut, quod si fieri posset, oporteret [imitari] Spiritum sanctum cum lachrimis [suggerentem] quarumdam rerum sensum, quae sequendo, conaremur cum lachrimis loqui compunctionis et contritionis, uel scribere cum aedificationis auditoris desiderio, quemadmodum nosmetipsos [movet,] eadem nos docens uel sentire faciens. Hinc specialis aliquis intellectus mihi occurrit et cognitio eius loci: «Ductus est Jesus a spiritu in desertum» et alterius: «Uenit in spiritu in templum» *; ubi specialis quidam spiritus sensus percipitur mouens personam ad operandum, uel ad loquendum, etc.,

_______________