Page:FC 1042.djvu/489

From GATE
Revision as of 10:13, 5 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 237r



Dominum ut ne permittat unquam uel ab illis, uel quibuscumque, exoriri ullam tempestatem in nostram Societatem contra ipsius uoluntatem. Hic optabam hoc idem fecisse in omnibus locis, domibus, palatiis, urbibus atque regionibus, in quibus unquam fui, orasse, scilicet, ut a tali loco aut gente nulla nobis aduersitas contra Dei uoluntatem oriri possit, aut aliis quibuscumcjue recte incedentibus in uia Domini.

429. Alia uice dum expectassem quendam iuuenem, qui promiserat se uenturum ad confessionem, et bis me deceperat; cum, inquam, sic expectassem sentiremque aegritudinem ® animi, ex eo quod iam sex horas in hac re perdidisse mihi uiderer, magnam accepi confortationem hic a Domino, propter cuius honorem hoc faciebam. Haec etiam ratio tunc dabatur: si tu soles propter Deum collocare multas horas ad ostium magnorum dominorum et principum, nec taedet te scientem tibi repositam esse mercedem, quare magis grauaris cum alius quispiam

_______________