Page:FC 1042.djvu/460

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 222v



celebraui missam pro quodam Monacho defuncto, quem mihi Martinus Sanctae Crucis commendarat[1], sicque data est mihi[2] deuotio circa liberationem animarum defunctorum, et quidam nouus sensus, ac intelligentia specialiter circa eos, qui pro minimis inibi detinebantur[3], quique ex toto quasi[4] sunt foelices. Imaginabar enim animas successiue, et per incrementum[5] beatam uitam ingredi, fierique participes foelicitatis, quod intelligendum est de accidentali beatitudine, essentialis enim est tota simul, et perfecta possessio uitae interminabilis, statusque omnium beatorum[6] aggregatione perfectus. Hic etiam ego recepi magnam spem circa temporis fore[7] serenitatem, scilicet[8] aliquot iam diebus anxie desideratam, et petitam. Hoc sentimentum fuit dum rogarem[9] Deum[10], ut dignaretur parcere pauperibus, quorum domus, uel alia quaecumque bona per talem inundationem

_______________

  1. commendarat] add. ut uirum sanctum MF
  2. mihi] add. magna MF
  3. detinebantur] detinentur MF
  4. ex toto quasi] quasi ex toto MF
  5. incrementum] incrementa MF
  6. beatorum] bonorum MF
  7. fore] om. MF
  8. scilicet] om. MF
  9. rogarem] rogassem MF
  10. Deum] Dominum MF