Page:FC 1042.djvu/440

From GATE
Revision as of 11:11, 11 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 212v



364. Quodam autem die, cum grauarer infirmitate, et sen* tirem meam ariditatem, uidererque mihi a Deo elongatus, occurrit mihi consolatio quaedam in intelligentia verborum illorum: «Cum ipso sum in tribulatione» *. Sequenti die, uolens dormire (parum enim septem diebus prae infirmitate dormieram) coepi cogitare et mente uoluere illud: «In pace in idipsum dormiam et requiescam» *. 55equenti die, cum caput doleret et prae infirmitate nimium grauarer, coepi cogitare caput Christi spinis obsitum, et ibi vsque ad multas lachrymas compunctus, et datum est mihi desiderare ut caput meum spinoso capiti Christi adhaereret et ibi pungeretur. [jANUARio-juuo 1544] 363. In die Circumcisionis Domini, quae fuit prima anni 1544» ego cum multa deuotione agnoui Christum pro nobis circumcisionis signum accepisse, sicque voluisse tanquam esset unus de populo iudaico reputari. Item, quod nomen inter homines accipere uoluerit. Ex his

_______________