Page:FC 1042.djvu/424

From GATE
Revision as of 11:36, 3 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 204v



sensus recreatio ac glorificatio. Nos autem niti debemus ad hoc, vt efficiamur pabulum Christi, et cibus quem digerendo ipse possit in corpus suum mysticum conuertere, ac digerere in viros perfectos, et in valida ac vtilia membra eiusdem corporis. Proinde ergo cauendum est [ne] apud aliquem sensuum Christi improbari possimus. 130 [mense JULIO 1543] 346. Infra dies solemnitatis festi Visitationis ‘, ego inueni quadam vice, magnum desiderium ad eam gratiam, quae est si quis in suis operibus clare posset cognoscere Dei voluntatem bonam, beneplacitam ac perfectam. Magnam proinde consolationem tunc concepi, ex quo circa quoddam negotium mihi aperta fuerit mens ad intelligendum modum quem deberem tenere. 347. In die dedicationis summi templi Moguntini ego in-ueni magnam deuotionem, in qua quidquid orabam, aut sentiebam, aut recognoscebam, hoc facerem nomine et quasi in persona eorum, quos specialiter

_______________