Page:FC 1042.djvu/423

From GATE
This page has not been proofread



f. 204r



et sorditatum suarum, luxuriae et gulae. Sentiet quoque ipse fetorem suum, si cogitet malam de se opinionem; ita quod sibi etiam male olebit. Si deprehederit praeterea iram, vel choleram, vel inuidiam ac superbiam suam, sta-tim in se amaricabitur, id est, sentiet se amarum esse, aut insipidum; insipidum, propter superbiam, amarum propter alias passiones irae et inuidiae. Vbi demum senserit accidiam suam ac auaritiam, statim percipiet laedi tactum spiritus sui frigiditate nimia, qua nescit affici ad res bonas, aut calore quo videbit se non posse diuelli a curis rerum temporalium, vel ab amore ipsarum. Sentiet etiam alteras duas tactus qualitates, id est, mollitiem nimiam detinentem in quiete, et duritiam nimiam, qua fit vt non possit penetrari a rebus diuinis. Probet igitur se homo. Die 3o. Fauhi uoxcm. 658 Fabri monuubnta maxime qui vult panem coelestem edere, qui est cibus et vita totius animae et corporis, et cuiuslibet

_______________