Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/422"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:
  
  
{{Left sidenote|Peccata varia offendono Dei sensus.}}nimia  
+
{{Left sidenote|Peccata varia offendunt Dei sensus.}}nimia  
 
frigiditas<ref group="text-notes">frigiditas] <i>add.</i> mala <i>MF</i></ref>  
 
frigiditas<ref group="text-notes">frigiditas] <i>add.</i> mala <i>MF</i></ref>  
 
et<ref group="text-notes">et] ac <i>MF</i></ref>
 
et<ref group="text-notes">et] ac <i>MF</i></ref>

Latest revision as of 11:31, 3 December 2021

This page has not been proofread



f. 203v



Peccata varia offendunt Dei sensus. nimia frigiditas[1] et[2] caliditas tactum, turpitudo porro, et[3] foeditas potissimum[4] ex sordibus luxuriae, et peccatorum carnalium id est quae sunt propter affectum carnis propriae, uel alienae cognoscitur foetor uero, ac malus odor depraehenditur ex malo nomine, ac mala fama. Homo enim cuius vita scandalosa est, non solum apud bonos homines uiuus[5] foetere dicitur, sed etiam apud Deum, et longe prius apud Deum, quia ipse prius uidet, et plura, et melius quam homines, amaritudo autem, ac insipiditas quae diuino gustui displicet[6] ex ira, superbia, inuidia, et peruersis odijs deprahenditur. Tactus autem diuinus offenditur per accidiam, in qua frigent homines respectu bonarum actionum, et ex[7] concupiscentijs habendi quae est Auaritia. Probet se igitur[8] homo ad proprios sensus internos, quia facile uidebit offendi oculos mentis suae a turpitudine corporalium immunditiarum

_______________

  1. frigiditas] add. mala MF
  2. et] ac MF
  3. et] ac MF
  4. potissimum] potissime MF
  5. uiuus] viuos MF
  6. displicet] displiceat MF
  7. ex] in MF
  8. se igitur] igitur se MF