Page:FC 1042.djvu/42

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 13v


contulit memorabile beneficium ut facerem scilicet in octaua Visitationis dominae nostrae solemnia uota meae Professionis mitteremque eam ad nostrum[1] Ignatium qui erat electus praepositus, feci autem hanc professionem Ratisbonae in Altari[2] maiori[3] dominae nostrae quae dicitur capel[l]a uetus[4] in[5] multa consolatione spirituali et fortificatione animae meae in abnegatione bonorum iam abnegatorum uoluptatumque carnis iam relictarum ac[6] humilitatis in subiectione et abnegatione omnimodae[7] propriae uoluntatis[8]. Sunt autem uota de castitate de[9] paupertate et obedientia Praeposito societatis, aliud est[10] uotum obedientiae quo promittimus omnes Summo Pontifici quantum ad missiones, feci autem professionem hanc coram Sancto[11] Sacramento dum uellem communicare cuius forma est sequens. Forma votorum. Ego Petrus Faber promitto et uoueo domino Deo nostro et nostrae dominae et omnibus sanctis coelestibus


_______________

  1. nostrum] magistrum MF
  2. Altari] altare MF
  3. maiori] add. ecclesiae MF
  4. capel[l]a uetus] Capellae veteris MF
  5. in] cum MF
  6. ac] et MF
  7. omnimodae] omnimoda MF
  8. uoluntatis] add. ad omnia. Recepi, inquam, nouam fortitudinem et nouam cognitionem, sentimentaque magna bonae voluntatis. MF
  9. de] om. MF
  10. est] etiam MF
  11. Sancto] Smo MF