Page:FC 1042.djvu/415

From GATE
Revision as of 11:02, 29 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 200r



minora dona et media ad ipsos fines. Quidam nihil magis optant quam sentimen» ta spiritualia, id est ipsius animae; quae vellent experiri in carne cordis sui; qui tamen nulla re magis egent quam patientia, aut alia quapiam virtute, cuius defectum ipsi ignorant et non sentiunt. Deus autem maxime vult ut possideamus animam no-stram; haec autem possideri non potest ni-i per patientiam, juxta Illud: «In patientia vestra possidebitis animas---------- ' vestras *.» Qu

  • Die 24.
  • Luc., XXI, 19.

654 Fabri monumenta autem non p>ossidet propriam animam per patientiam, quomodo iustum est vt possideat Deum per sensibilem consolationem? 336. In die sanctorum martyrum Joannis et Pauli *, mane postquam surrexissem, ego sensi satis notabilem gratiam ad praeparandum cor meum ad officium dicendum, et ad hoc vt non admitterem alienas affectiones, id est, vel tristitias de aliis rebus, vel laetitias.

_______________