Page:FC 1042.djvu/416

From GATE
This page has not been proofread



f. 200v



Eram igitur[1] dum vestirem[2], et dum absolverem illa necessaria, quae praecedunt officium meum, totus collectus ad hoc unum considerandum[3], quod est bene, et attente, et cum devotione orare, ita ut in corde senserim ex hoc desiderio intrare quamdam bonam passionem, id est timorem, ut me non possem[4] conservare in illa[5] dispositione. Haec bona dispositio duravit usque post Missam cum desiderio, ut semper eamdem viam possem[6] tenere. Hic notavi quod bonum esset, ut Cor in tristitia propter privationem divinae assistentiae. cor nostrum semper esset vel in quadam tristitia propter privationem divinae assistentiae, atque illustrationis spiritualis[7], quae ex devotione actuali solet percipi, vel in confortatione, et[8] praesentia eiusdem. Hoc[9] enim videtur quoddam exercitium perpetuum ut sentiri possit quidnam sit[10] tandem aliquando privari divina visione, et fruitione, et eandem possidere,

_______________

  1. igitur] add. interim MF
  2. vestirem] add. me MF
  3. considerandum] desiderandum MF
  4. possem] possim MF
  5. illa] ea MF
  6. possem] possim MF
  7. spiritualis] specialis MF
  8. et] ex MF
  9. Hoc] In hoc MF
  10. sit] om. MF