Page:FC 1042.djvu/41

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread



f. 13r


in posterum aut in confirmationem[1] cum clariori cognitione et sentimento consuetorum verbi gratia in litanijs In litanijs mysterijs Christi. , mysterijs Christi et doctrina christiana petendo diuersas gratias conformiter scilicet ad horum quodlibet, aut ueniam petendo[2], aut gratias agendo[3] illis tribus uiis idem et[4] faciendo disquirendo per .3.[5] potentias, .5.[6] sensus perque praecipuas corporis partes per bona et[7] temporalia recepta et sicut id possum facere pro me sic et[8] pro aliqua persona uiua, aut mortua, applicando deinde missam aut[9] omnia praemissa[10] melius effectum sortiantur. Inueneram, et[11] librum quendam Ratisbonae Beatae Geltrudis[12] virginis in quo scribuntur aliquae spirituales[13] deuotiones, quibus[14] ipsa dum uiueret modi orandi ex libro B. Geltrudis. crescere in dies senserat unde accepi[15] modos orandi multumque ad id iuuamen. Hoc eodem anno mihi dominus


_______________

  1. confirmationem] confirmatione MF [p. 501]
  2. petendo] om. MF
  3. agendo] add. Domino MF
  4. et] etiam MF
  5. 3] tres MF
  6. 5] quinque MF
  7. et] etiam MF
  8. et] etiam MF
  9. aut] vt MF
  10. praemissa] praedicta MF
  11. et] etiam MF
  12. Geltrudis] Gertrudis MF
  13. spirituales] speciales MF
  14. quibus] quas MF
  15. accepi] add. varios MF